HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT LVIII: De immolatione arietis pro Isaac

#Isa. XXII#Isai. II#Deut. XXXIV#Job I

Post haec dum habitaret in Bersabee, et Isaac, ut dicit Josephus, viginti quinque annorum esset, dixit Dominus illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, et offer mihi eum in holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi. Terram visionis dixit, illam partem Judeae, quae est in montanis, quia et ipsa a longe, et de illa longe videri potest, quae et ab Isaia vallis visionis dicitur. In summitate vero montium Judeae monticulus erat eminentior, dictus mons Moria, quem monstravit Deus Abrahae ad immolandum filium. In hoc tradunt Hebraei templum post factum, et altare factum in loco, ubi Abraham altare fecit, et David Angelum reponentem gladium, vidit in area Ornan Jebusaei. Unde dicit Isaias: Erit mons domus Domini in vertice montium, et ad eum fluent omnes gentes, de quo et Dominus praecepit Judaeis, ne immolarent sibi in omni loco, nisi in loco quem ostenderet eis Dominus. Abraham ergo de nocte consurgens, nemini quod facturus erat indicans, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et filium, ivitque iter duorum dierum. Tertio die, elevatis oculis, vidit locum procul. Hinc probantur illi errasse inter Bethel et Hay. Locus enim ille non distat a monte Moria per iter unius diei. Et cum accepisset ligna, et ignem, relictis infra juvenibus cum asino, cum filio ascendit solus. Cui filius: Ecce, inquit, ignis, et ligna, ubi est victima holocausti? Cui pater: Deus providebit sibi victimam. Et statuit aram, et lignis impositis, ignem adhibuit. Refert autem Josephus verba patris ad puerum dicentis: Quia sicut ex voluntate Dei ingressus fuerat mundum mirabiliter, ita etiam ex voluntate Dei, necesse erat ei egredi mirabiliter, quem Dominus quidem judicasset dignum, non aegritudine, non bello, non aliqua passione, humanam vitam finire, sed cum orationibus, et sacrificiis animam ipsius ad se vocare, quod suscitaret eum ob implendas promissiones. Et sic Isaac libens accessit ad aram, et mortem. De hoc Alcuinus dicit: Indubitanti animo mactare volebat filium, laudandus in constantia offerendi, et in fide suscitandi filii. Arrepto autem gladio, ut filium immolaret, clamavit ad eum angelus: Non extendas manum in puerum, nunc cognovi quod timeas Dominum. Non enim sanguinem pueri sitiebat Dominus, sed ut sciretur, quantum Abraham timuerit Dominum. Et vidit Abraham post tergum arietem inter vepres haerentem cornibus, quem obtulit pro filio. Hebraeus in virgultis habet, Sabech hoerentem cornibus, et est Sobech genus virgulti. Hic erravit Eusebius dicens, Sabech hircum erectum ad carpendas frondes. Dixit ergo arietem Sabech, id est quasi hircum erectum. Et dicit eum Rabanus non noviter creatum, sed aliunde ab angelo allatum. Et vocavit nomen loci: Dominus videt. Et usque hodie, quasi in proverbium, dicitur a Judaeis in arcto positis: In monte Dominus videbit, quasi dicerent: Sicut respexit Isaac in monte, sic videat nos in hac angustia. Diem autem liberationis Isaac, dicunt Hebraei primam diem Septembris. Unde in eo solemnizant, et clangunt cornibus pecorinis in memoriam arietis. Et juravit Dominus per seipsum de semine multiplicando ex Isaac, et de terra danda semini ejus. Altera die rediit Abraham, et reversus est in Bersabee. Nuntiatumque est ei, quod Melcha genuisset Nachor fratri suo filios octo; primogenitum Hus, de cujus stirpe descendit Job, sicut scriptum est: Vir erat in terra Hus, nomine Job, et fratrem ejus ex cujus genere Balaam, qui secundum Hebraeos dicitur in Job Eliu Buzites. Errant ergo qui dicunt Job de genere Esau fuisse. Quod enim in fine libri ejus est, quod de Syro sermone translatus sit, et quod ipse quartus ab Esau, in Hebraeo non habetur. De concubina vero Roma, alias Rema, susceperat Nachor filios quatuor.